- ASCANIUS
- I.ASCANIUSAbderites, vetustus auctor, cuius meminit Laertius in Pyrrhone.II.ASCANIUSAeneae fil. ex Creusa Priami filia. Virgil. Liv. l. 1. c. 3. tamen dubitat, Creusaene an Laviniae fil. fuerit. Dictus est ab Ascanio Troadis fluv. deinde Ilus, ab Ilo Troianorum Rege, postea Iulus, a prima barbae lanugine. Virg. l. 1. Aen. v. 271.At puer Ascanius, cui nunc cognomen IuloAdditur, Ilus erat, dum res stetit Ilia regno.Huic, cum avus et pater, iam dirutâ Troiâ, de fuga disceptarent, flammula quaedam in captitis vertice apparuit, quae tamen nihil laefionis intulit, neque etiam manibus exstingui potuit, unde illi futuri Imperii omen sumpserunt. Cum patre, post multos errores, in Italiam venit, ubi Turnô occisô, et patre mortuô, cum circa A. M. 1877. apud Lavinium 30. ann. regnâsset, Albam Longam condidit, restitutâ tamen prius in regnum novercâ, quae antea ob timorem in silvas aufugerat. Tandem cum in universum 38. ann. imperii gubernacula tenuisset, iam moriens, cum videret filium Iulum Sylvium, regno non satis aptum, Sylvium posthumum fratrem, sed ex diversa matre, pietate et iustitiâ praestantem, regniheredem reliquit. Dionys. Halicarn. l. 1. Euseb. Chron.III.ASCANIUSBithyniae fluv. per Ascaniam paludem, apud Nicaeam, in sinum Astacenum influens. Acsu vulgo Virg. Georg. l. 3. v. 269.Illas ducit amor trans Gargara, tvansque sonantem Ascanium.Item portus Aeolidis.IV.ASCANIUSnomen lacus et fluvii in Asia, dici itinere a mari dissiti, quorum hic in Granicum se exonerat. Urbs Lopadium, quam Apolloniam veterem esse retur Ferrarius in fluvit ulteriote ripa sita est, parvi hodie nominis et male habitata. Iac. Sponius Itinerar, Graec. Part. 2. p. 284.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.